The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 4 › 1 Peter 4:6

1 Peter 4:6

Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. + 4.6 Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est. BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For for this cause was the gospel preached also to them that are dead, that they might be judged according to men in the flesh, but live according to God in the spirit.

In Context

5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. + 4.7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.

Read all of 1 Peter 4

Cross References

John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. + 5.25 Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater. AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.

Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.

Galatians 2:19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. + 2.19 Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.

Ephesians 2:3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: + 2.3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ.

1 Peter 3:19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: + 3.19 In carcere. ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur æternæ damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum.

Revelation 14:18Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. + 14.18 Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 4:51 Peter 41 Peter 4:7 →