The Bible Software
bible.software › I Samuelis › I Samuelis 28 › I Samuelis 28:7

I Samuelis 28:7

Dixitque Saul servis suis: Quærite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said Saul unto his servants, Seek me a woman that hath a familiar spirit, that I may go to her, and enquire of her. And his servants said to him, Behold, there is a woman that hath a familiar spirit at Endor.

In Context

6Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. + 28.6 Consuluitque Dominum. RAB. Sicut Hebræi tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. Neque per sacerdotes. ID. In Hebr. Neque per urim, id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.

8Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.

Read all of I Samuelis 28

Cross References

Deuteronomy 18:11nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. + 18.11 Pythones. Ventriloquos, de quorum ventre dæmones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse.

1 Samuel 28:3Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. + 28.3 Samuel autem. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Samuel superius mortuus legitur: sed causa resurrectionis ejus repetitur, ad damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem, pythonem consulebat.

2 Kings 6:33Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?

Psalms 83:10Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. + 83.10 Respice in faciem, etc. Ipse enim loquitur in nobis, unde Apostolus: An experimentum ejus quæritis, qui in me loquitur Christus! Et in nobis recipitur, sicut ait, Qui vos recipit, me recipit. Respice. Christum Pater semper respicit. CASS. Sed fac præsentia incarnationis eum gentibus respici: vel, ita per faciem innotescimus, aliis. AUG. Respice ergo in faciem, id est, innotescere fac omnibus Christum, ut possimus ire de virtute in virtutem 1

Isaiah 19:3Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. + 19.3 Et dirumpetur, etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Ægypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant præcipitatum esse.

Habakkuk 2:3Quia adhuc visus procul; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Samuelis 28:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Samuelis 28:6I Samuelis 28I Samuelis 28:8 →