Timotheum i 5:4
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. + 5.4 Parentibus. Parentes sunt iidem, qui superius filii et nepotes. Unde et in mundana lege parens parenti jubetur per gradum succedere. Quibus mutuam vicem reddimus, cum a patribus educati sumus, et alios pari lege nutrimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 47:12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. + 47.12 Præbens cibaria, singulis, etc. Metiebatur triticum patri suo Joseph, nec tamen eum pater quando vidit, nec quando triticum accepit, adoravit: quomodo ergo somnium impletum putamus, nisi majoris rei contineat prophetiam.
Judges 12:14qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis:
Ruth 2:18Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. + 2.18 Quos portans. Quia fidem suam matri Ecclesiæ ostendit. Vel Ecclesia synagogæ gratiam quam sponsi sui munere percepit, ostendit, ut eam provocaret ad fidem. Dedit ei. Eructavit cor meum verbum bonum, scilicet de plenitudine cordis cibum prædicationis. Benedictus. Synagoga, prædicante Ecclesia gentium, bonitatem et potentiam Domini cognoscit, et fortitudinem sui protectoris: et tandem veritate cogente nomen Domini benedicit, quod servavit gratiam mortuis quam præbuit vivis.
Job 18:19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:
Isaiah 14:22Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;
Mark 7:11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: + 7.11 Vos autem dicitis. BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuriæ parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. Tibi profuerit. ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.