The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 1 › 2 Peter 1:7

2 Peter 1:7

in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. + 1.7 In pietate autem. ID. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternæ dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And to godliness brotherly kindness; and to brotherly kindness charity.

In Context

6in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, + 1.6 In scientia autem abstinentiam. ID. Cum bona facere didiceritis, spe vitæ æternæ mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia cœlestium cedat, si se ab illecebris sæculi aliquis non cœrceat.

8Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. + 1.8 Hæc enim si vobiscum, etc. Ideo hæc tenete et aliis ministrate, quia hæc omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prævaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc sæculo, vel sine fructu in futuro.

Read all of 2 Peter 1

Cross References

John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.

1 Corinthians 13:1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. + 13.1 Si linguis, etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? Velut æs sonans, etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.

Colossians 3:14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: + 3.14 Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.

1 Thessalonians 4:9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

Hebrews 13:1Caritas fraternitatis maneat in vobis, + 13.1 Charitas. Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt, ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.

1 Peter 2:17Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. + 2.17 Fraternitatem diligite. ID. Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 1:62 Peter 12 Peter 1:8 →