Deuteronomii 28:20
Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
Cross References
Leviticus 26:31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. + 26.31 Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.
Deuteronomy 4:26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, + 4.26 Testes invoco hodie cœlum, etc. per id quod continet id quod continetur significat.
Judges 2:15sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
Job 24:18Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. + 24.18 Levis est super faciem aquæ. Aquæ superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Maledicta sit pars. Ibid. Quisquis in vita præsenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis æternæ tenetur. Nec ambulet per viam vinearum. Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiæ prædicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.
Psalms 80:4Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: + 80.4 Buccinate. AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judæis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. Buccinate, et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam, etc. In neomenia tuba. CASS. In initio mensis jussi sunt Judæi tuba canere, id est, in initio novæ lunæ, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahæ arietem inter vepres hærentem, quem pro Isaac immolavit. 1
Isaiah 30:17Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.