The Bible Software
bible.software › Ecclesiastes › Ecclesiastes 7 › Ecclesiastes 7:1

Ecclesiastes 7:1

[Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A good name is better than precious ointment; and the day of death than the day of one’s birth.

In Context

2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. + 7.2 Melius est nomen bonum. HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies. Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere.

Read all of Ecclesiastes 7

Cross References

Ruth 3:14Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. + 3.14 Surrexit itaque antequam. Quia antequam Judæi doctrina legis imbuti naturæ suæ jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiæ suæ somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.

Psalms 133:2In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. + 133.2 Extollite manus vestras. Sicut Moyses manus suas levavit pugnante populo Isræl contra Amalec, Extollite dico, in sancta: ut intentione æternum bonum operemini, aliter enim non valet. Benedicat te Dominus. Secunda pars, ubi optat benedici fideles. Quasi diceret, benedicite, et ut hoc possitis, Benedicat te Dominus, benedictione quæ est ex Sion. Qui potest, quia ipse est, qui fecit cœlum et terram. CASS. Benedicat. Supra hortatur plures benedicere Deum, ipse vero unum benedicit tantum, quia, etsi plures sint, tamen in unum sunt, et unitati convenit benedictio. Unde unus in piscina sanabatur, qui prior descendebat. Esto ergo in uno, et ad te perveniet benedictio. 1

Proverbs 22:1[Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona. + 22.1 Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est.

Proverbs 27:9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]

Ecclesiastes 10:1[Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.

Song of Solomon 4:10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. + 4.10 Quam pulchræ, etc. Supra sponsa in dilecto ubera laudabat, hic dilectus ubera commendat: in quo notatur unitas Christi et Ecclesiæ, quia sunt duo, ut ait Apostolus, in carne una: ideo simili laude alter alterum laudat. Doctrina est Christi, quia data est Ecclesiæ, quia ministrat. Et merito amo te, quia doctrina tua, quæ continetur in superioribus uberibus, est pulchra ad consolationem infirmorum et sustentationem parvulorum. Mammæ, dilectio Dei et proximi: per quas mens sancta sensus suos nutrit, dum Deo charitate conglutinatur, et proximis, quod potest, impendit. Quas mammas quantum sponsus diligat, in repetitione laudis manifestat dicens: Pulchriora sunt ubera, etc. Odor. Id est suavissima fama fidei dispersæ per totum orbem, latior est quam lex patrum, quæ in sola Judæa coangustaretur. Super omnia aromata. Id est, super omnia bona opera, quæ faciunt improbi, quæ etsi aliquando hominibus placent, tamen Deo nunquam, quia ex charitate non procedunt. Vel, super institutiones Veteris Testamenti, quæ fuerunt figura horum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 7:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Ecclesiastes 7Ecclesiastes 7:2 →