bible.software › Ephesios › Ephesios 6 › Ephesios 6:13
Ephesios 6:13
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore take unto you the whole armour of God, that ye may be able to withstand in the evil day, and having done all, to stand.
In Context
12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.
14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, + 6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.
Read all of Ephesios 6
Cross References
Amos 6:3Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;
Luke 8:13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.
2 Corinthians 10:4Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, + 10.4 Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.
Ephesians 5:16sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. + 5.16 Redimentes tempus. Id est, quod minus fecistis in uno tempore, restituite in alio, dimidiantes dies quos impii non dimidiant. Alii enim dimidiant, alii implent dies, alii nec incipiunt; id est, alii moriuntur in Ægypto, alii in deserto, alii in terra sancta. Nec mirum si minus fecistis, quoniam dies mali sunt, nec possunt omnia agi pro libitu.
Colossians 4:12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
Revelation 6:17quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare?
This Verse In Other Editions
Study Ephesios 6:13