The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 25 › Exodus 25:29

Exodus 25:29

Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. + 25.29 Parabis et acetabula ac phialas. ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula, etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make the dishes thereof, and spoons thereof, and covers thereof, and bowls thereof, to cover withal: of pure gold shalt thou make them.

In Context

28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. + 25.30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam, etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.

Read all of Exodus 25

Cross References

Leviticus 24:5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: + 24.5 Accipies quoque. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.

Numbers 7:13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: + 7.13 Acetabulum argenteum. Hæc habent os angustum, et angustiam litteræ legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variæ sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judæorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.

Numbers 7:31obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

2 Chronicles 4:22Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. + 4.22 Et ostia cœlavit. Hi sunt doctores et sacerdotes, qui instruendo, baptizando, communicando corporis et sanguinis Domini mysteria, prima nobis Ecclesiæ limina pandunt. Sicque completum est omne. Cum verus pacificus in die novissima omnes electos resurrectionis immortalitate glorificat. Quindiu autem status hujus sæculi geritur, facit quidem Salomon domus Domini opus, sed non perficit: quia corda electorum Dominus, ut bona operentur inspirat et adjuvat, nulli tamen absque peccato esse donat, quod in futuro fidelibus reservat. Perficit vero omne opus templi sui et dedicationi aptum reddit, cum translatos de hac vita electos, æternum perducit ad regnum: unde septem annis ædificatur, octavo perfectum dedicatur. Septem enim diebus omne tempus volvitur, octavus est dies judicii et resurrectionis, cui convenit quod sequitur.

Song of Solomon 5:1[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. + 5.1 Veniat dilectus. Qui promisit se futurum mecum usque ad consummationem sæculi, modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet. Veniat dilectus. Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quærit, qui non patitur nos tentari supra id quod possumus. I Cor. 10. Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi. Veniat dilectus. Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piæ devotionis. Veni in hortum. Sponsus desiderio Ecclesiæ respondens, eadem quæ petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi. Veni, errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando. Messui. Quadam falce mortis ab hac vita præcidi, et in cellaria beatitudinis perduxi. Comedi favum. Per favum, qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiæ quærunt, et aliis dilucidant; per mel, qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; per vinum, fortes cœlestium prædicatores; per lac, infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernæ retributionis spe communes, supernus arbiter approbat. Comedite, amici. Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant. Inebriamini, charissimi. GREG. Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem æternorum accensi, temporales pœnas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad implenda piger remanet.

Revelation 3:20Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. + 3.20 Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per prædicatores voco.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 25:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 25:28Exodus 25Exodus 25:30 →