The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 6 › Exodus 6:13

Exodus 6:13

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD spake unto Moses and unto Aaron, and gave them a charge unto the children of Israel, and unto Pharaoh king of Egypt, to bring the children of Israel out of the land of Egypt.

In Context

12Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis? + 6.12 Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.

14Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: + 6.14 Isti sunt principes, etc. AUG. Quæst. 15. Volens Scriptura originem Moysi demonstrare, quod ejus actio expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, cœpit; inde ad Simeon, inde ad Levi: ultra progressum non est, quia ex Levi Moses. Hi autem commemorantur, qui jam memorati fuerant in illis septuaginta quinque in quibus Isræl intraverat in Ægyptum. Non enim primam, vel secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam, voluit Deus esse sacerdotalem.

Read all of Exodus 6

Cross References

Numbers 27:19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:

Deuteronomy 31:14Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:

Matthew 4:6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

1 Timothy 5:21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. + 5.21 Testor coram Deo. Id est, Deus sit mihi testis, quod animam meam salvavi tibi, cave.

1 Timothy 6:17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) + 6.17 Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.

2 Timothy 4:1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 6:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 6:12Exodus 6Exodus 6:14 →