Apocalypsis 16:15
Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
Ezekiel 16:37ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Habakkuk 2:15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.
Mark 13:33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.