The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 1 › Hebrews 1:12

Hebrews 1:12

et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. + 1.12 Et velut amictum. Significat mutationem cœli. Unde: Vidi cœlum novum et terram novam Apoc. 21.. Mutabis eos, etc. Quia facta Dei sub æternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. Tu autem, ex toto immutabilis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And as a vesture shalt thou fold them up, and they shall be changed: but thou art the same, and thy years shall not fail.

In Context

11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: + 1.11 Peribunt. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. Tu autem permanebis. Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur.

13Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? + 1.13 Ad quem angelorum. Agere instituit de gloria humanitatis. Sede. Victori Filio confessus offertur a Patre. Pedum. Per pedes stabilitas æterna signatur, id est, in æternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiæ consistit.

Read all of Hebrews 1

Cross References

Psalms 90:4Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. + 90.4 Scapulis. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ, monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus. 1

John 8:58Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.

James 1:17Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. + 1.17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 1:11Hebrews 1Hebrews 1:13 →