The Bible Software
bible.software › Hebræos › Hebræos 1 › Hebræos 1:11

Hebræos 1:11

Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: + 1.11 Peribunt. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturæ. Tu autem permanebis. Ut sicut æternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascent. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quæ tamen in melius mutabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They shall perish; but thou remainest; and they all shall wax old as doth a garment;

In Context

10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. + 1.10 Et tu. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad æternitatem Filii. In principio. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Manuum. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia.

12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. + 1.12 Et velut amictum. Significat mutationem cœli. Unde: Vidi cœlum novum et terram novam Apoc. 21.. Mutabis eos, etc. Quia facta Dei sub æternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. Tu autem, ex toto immutabilis.

Read all of Hebræos 1

Cross References

Psalms 29:10Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? + 29.10 Quæ utilitas in sanguine meo. ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo. 1

Isaiah 34:4Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.

Isaiah 44:6[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.

Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.

Isaiah 65:17Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.

Mark 13:31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. + 13.31 Cœlum et terra transibunt. Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 1:10Hebræos 1Hebræos 1:12 →