The Bible Software
bible.softwareHebræosHebræos 10 › Hebræos 10:14

Hebræos 10:14

Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For by one offering he hath perfected for ever them that are sanctified.

In Context

13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. + 10.13 De cætero. Id est de eo quod restat, scilicet gloria bonorum et pœna malorum. Scabellum. Quia etiam si modo repugnent ei, et non videantur subjici, tunc omnibus apparebunt ei subditi per cujus imperium suberunt pœnis.

15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: + 10.15 Contestatur autem nos, etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in æternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam. Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quæ corroborant utrumque quod dicimus: scilicet dando leges, quod pertinet ad consummationem; et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius, quod pertinet ad sanctificationem.

Read all of Hebræos 10

Cross References

Acts 26:13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.

1 Corinthians 1:2ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. + 1.2 Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.

Hebrews 2:11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:

Hebrews 7:19nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

Hebrews 9:10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. + 9.10 Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.

Hebrews 10:1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: + 10.1 Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 10:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 10:13Hebræos 10Hebræos 10:15 →