Hebræos 10:15
Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: + 10.15 Contestatur autem nos, etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in æternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum. Postquam. Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quæ corroborant utrumque quod dicimus: scilicet dando leges, quod pertinet ad consummationem; et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius, quod pertinet ad sanctificationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whereof the Holy Ghost also is a witness to us: for after that he had said before,
In Context
14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
Cross References
Nehemiah 9:30Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Acts 28:25Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
Hebrews 3:7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, + 3.7 Quapropter. Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.
1 Peter 1:11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: + 1.11 In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.
Revelation 2:7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.
Revelation 2:17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. + 2.17 Manna. Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.