Job 13:26
scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. + 13.26 Scribis. Quia quod loquimur, transit, quod scribimus manet. Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos ejus flagella perdurant. Semel enim de mortalitate carnis sententiam fixit, quæ usque ad ultimum mutari non valebit. Et consumere. Patet gravia esse peccata juvenum et senum, si illud justi sic metuunt, quod in infirma ætate deliquerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For thou writest bitter things against me, and makest me to possess the iniquities of my youth.
In Context
Cross References
1 Kings 17:18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
Job 20:11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. + 20.11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire.
Psalms 88:3Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. + 88.3 Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur. AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia. 1
Jeremiah 31:19Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. + 31.19 Quoniam sustinui. ID. Per ignorantiam ætatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meæ et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terræ fertilitatem Psal. 24..
John 5:14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. + 5.14 In templo. Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare. Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.