The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:20

Romans 9:20

O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? + 9.20 O Homo. Hoc non ex inopia rationis reddendæ, sed hominem ad se revocat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Nay but, O man, who art thou that repliest against God? Shall the thing formed say to him that formed it, Why hast thou made me thus?

In Context

19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? + 9.19 Quid adhuc. Postquam constat ex voluntate Dei esse, quare inquiritur unde alius sit bonus, alius sit malus? Non est opus, quia talis erit quisque qualem vult Deus esse, et ideo injuste alium damnat, alium salvat: vel quid queritur, id est cur nititur aliquis bene agere, cum nihil possit, nisi quod Deus velit?

21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? + 9.21 Ex eadem massa. Sic tota massa humani generis juste corrupta, et lutosa est: si inde vas in honorem, misericordia est; si in contumeliam, justum est, quia hoc erat ex natura: ecce justitia in his qui non habent tempus operandi; de his autem qui habent tempus subdit: quid si Deus volens, scilicet quid respondeas Deo. Aliud in contumeliam. Vas in honorem, sed in contumeliam: si vile est; ex se lutum habet, non ex figulo. Quid si Deus, etc. AUG., lib. 1, ad Simplicianum, quæst. 2. Quasi dicat: Jam ostensum est; quod etsi Deus nihil boni det, non tamen iniquus est, etc., usque ad sed abusi sunt hac gratia.

Read all of Romans 9

Cross References

Job 16:3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? + 16.3 Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.

Job 36:23Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?

Job 40:2[Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.

Job 40:8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

Isaiah 29:16Perversa est hæc vestra cogitatio; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. + 29.16 Perversa est, etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti? Rom. 9.

Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. + 64.8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:19Romans 9Romans 9:21 →