The Bible Software
bible.softwareJobJob 28 › Job 28:3

Job 28:3

Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis. + 28.3 Tempus posuit tenebris. Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant. Et universorum. Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratæ perfidiæ se tenebris cæcaret. Lapidem quoque caliginis. Populus Judæorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He setteth an end to darkness, and searcheth out all perfection: the stones of darkness, and the shadow of death.

In Context

2Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in æs vertitur. + 28.2 Ferrum de terra tollitur. Solent hæretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: Ferrum de terra tollitur. Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiæ fiunt. Et lapis solutus. Quia cor durum, etc., usque ad et per prædicationem sonorus fiat.

4Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. + 28.4 Dividet torrens a populo. Ibid. Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctæ prædicationis intelligi. Eos quos oblitus, id est Judæos, etc., usque ad quia verbis vitæ ad cor viam præbere noluerunt.

Read all of Job 28

Cross References

Job 3:5Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. + 3.5 Non illustretur, etc., obscurent eum. Id est, diem delectationis, ne ab eo qui omnia videt, videatur. Tenebræ. GREG. Id est, lamenta pœnitentiæ vel occulta Dei judicia, a quibus præveniente gratia absolvimur, quam nos mereri nescimus. Et umbra mortis. Id est, mors Christi secundum carnem, etc., usque ad in quo misericordia subvenit, hoc homo puniat: unde sequitur: Occupet eum caligo. Id est, mentis confusio, de qua dicitur: Est enim confusio adducens gloriam. Eccli. 4. Et involvatur. Omni parte. Amaritudine. Pœnitentiæ: sed si dies, id est, delectatio peccati, sic punitur: quid nox, id est, consensus ad culpam?

Job 12:22Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. + 12.22 Revelat profunda de tenebris; cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur. Et producit in lucem umbram mortis. Ibid. Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur.

Proverbs 2:4si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: + 2.4 Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.

Habakkuk 2:13Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.

Luke 16:8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. + 16.8 Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 28:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 28:2Job 28Job 28:4 →