Job 31:32
foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit. + 31.32 Foris non mansit peregrinus. Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The stranger did not lodge in the street: but I opened my doors to the traveller.
In Context
Cross References
Judges 19:15diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.
Job 29:16Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. + 29.16 Pater eram pauperum. Pauperes enim spiritu ex ejus prædicatione generantur. Et causam quam nesciebam. Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda.
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.
Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
Hebrews 13:2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.