The Bible Software
bible.softwareJobJob 8 › Job 8:19

Job 8:19

Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, this is the joy of his way, and out of the earth shall others grow.

In Context

18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

20Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, + 8.20 Deus non projiciet simplicem. Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum. Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam. Deut. 22.

Read all of Job 8

Cross References

1 Samuel 2:8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. + 2.8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..

Psalms 75:7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. + 75.7 Ab increpatione, etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt. ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos. CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto. 1

Ezekiel 17:24et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

Matthew 13:20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: + 13.20 Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 8:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 8:18Job 8Job 8:20 →