The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 11 › John 11:1

John 11:1

Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. + 11.1 Erat autem. Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istæ sorores Lazari figura sunt Judæorum in æterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiæ adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione. Languens Lazarus. Lazarus figura est Judæorum qui infirmi erant in fide Christi: Martha et Maria significant doctrinam bonorum Judæorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now a certain man was sick, named Lazarus, of Bethany, the town of Mary and her sister Martha.

In Context

2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)

Read all of John 11

Cross References

2 Kings 20:1In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. + 20.1 In diebus illis. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ne elevaretur cor Ezechiæ post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam. Cuncta Deus secutura præsciens ante sæcula, decrevit qualiter per sæcula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiæ addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc præscivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suæ justitiæ et meritis deputavit. Nec præfixum in præscientia Dei tempus vitæ prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum prædixit, ante pœnitentiam illius præscivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.

Mark 11:1Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, + 11.1 Bethaniæ. BEDA. Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. Duos ex discipulis. HIER. Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes.

Luke 16:20Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, + 16.20 Et erat quidam. Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Ulceribus plenus. Hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.

John 11:5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. + 11.5 Diligebat. Diligebat languentium Salvator et mortuorum suscitator Lazarum, quia languens et mortuus.

John 12:1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. + 12.1 Venit in Bethaniam. Ideo prius Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memoriæ omnium traderetur, et inexcusabiles Judæi confunderentur, tractantes de morte tanti suscitatoris.

John 12:17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 11:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
John 11John 11:2 →