The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 14 › Leviticus 14:3

Leviticus 14:3

qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the priest shall go forth out of the camp; and the priest shall look, and, behold, if the plague of leprosy be healed in the leper;

In Context

2Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem:

4præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. + 14.4 Duos passeres. ID. Divinitatem, scilicet et humanitatem Christi. Quæ munda, quia peccatum non habuit; et viva, quia ex peccato non fuit obnoxia mortis. Quos vesci, etc. Quia, Verbum caro factum est, et nisi manducaverimus carnem Filii hominis, non habebimus vitam in nobis. Lignum cedri. ISICH. Crucem, quæ contra omnia fortis, sicut cedrus fortis et imputribilis. Vermiculum. LXX: Coccinum tortum passionem, scilicet quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, et impassibilitate contextum. Hyssopum. Gratiam Spiritus sancti, quæ nostræ emundationi cooperatur. Unde: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc. Psal. L.

Read all of Leviticus 14

Cross References

Leviticus 13:46Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. + 13.46 Habitabit extra castra. Sic Joannes intelligibilem leprosum ab intelligibili habitaculo excludit: Qui hanc doctrinam non affert, non recipiatis eum in domum, et ave ei non dixeritis II Joan. 10. ISICH. Ridicula sunt hæc secundum litteram interpretata, etc., usque ad ne dicatur ei, Qui prædicas non furandum, furaris; peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Rom. 2.

2 Kings 5:3quæ ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.

2 Kings 5:14Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

Matthew 10:8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. + 10.8 Infirmos curate. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. Gratis accepistis. Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis, etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.

Luke 4:27Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. + 4.27 Naaman Syrus. ID. Naaman, qui decor interpretatur, populum significat nationum, etc., usque ad quia oportet baptizatos Dominici corporis participatione confirmari.

Luke 17:15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, + 17.15 Unus autem. Unus autem regressus significat unius Ecclesiæ devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis præsumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quæ agit de misericordia intelligit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 14:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 14:2Leviticus 14Leviticus 14:4 →