The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 8 › Luke 8:14

Luke 8:14

Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. + 8.14 Suffocantur. Quia voluptates et divitiæ suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that which fell among thorns are they, which, when they have heard, go forth, and are choked with cares and riches and pleasures of this life, and bring no fruit to perfection.

In Context

13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.

15Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. + 8.15 In terram bonam, etc. In bonos auditores qui verbum audire satagunt, et in ventrem memoriæ recondunt, et sic opportuno tempore fructum operationis proferunt, inter prospera et adversa sæculi patientes. Et bona terra cum patientia fructum reddit, quia bona agit, et mala proximorum æquanimiter tolerat, et dum humiliter flagella suspiciunt, post flagella in requiem suscipiuntur.

Read all of Luke 8

Cross References

Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.

Luke 8:7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.

Luke 16:13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 16.13 Nemo servus. Corripiens avaritiam dicit amatores pecuniæ Deum amore non posse; qui ergo Deum amat pecuniam contemnit: non valet enim simul transitoria et æterna diligere. Aut uni adhærebit. AUG. Non quidem diliget. Nemo enim diligit, etc., usque ad et de bonitate ejus et impunitate sibi blanditur. Non potestis, etc. Non ait habere divitias, sed servire. Servit qui custodit ut servus; sed qui servitutis excussit jugum, distribuit ut Dominus. Qui servit mammonæ, illi utique servit qui merito suæ perversitatis rebus istis præpositus princeps mundi a Domino dicitur.

Luke 18:24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

1 Timothy 6:17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) + 6.17 Divitibus hujus sæculi. Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat. Non sublime. Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quæ est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus. Ad fruendum. Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, æterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 8:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 8:13Luke 8Luke 8:15 →