The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 18 › Luke 18:23

Luke 18:23

His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde. + 18.23 Dives erat. Nullus dives, id est confidens divitiis suis, intrabit, ut Jesus secundum Matthæum exponit. Non ergo divites manentes, sed qui esse desierunt intrabunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he heard this, he was very sorrowful: for he was very rich.

In Context

22Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.

24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !

Read all of Luke 18

Cross References

Judges 18:23et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?

Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Mark 10:22Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.

Luke 12:15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. + 12.15 Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.

Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:

Philippians 3:8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, + 3.8 Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem, cæteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 18:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 18:22Luke 18Luke 18:24 →