Mark 10:22
Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he was sad at that saying, and went away grieved: for he had great possessions.
In Context
Cross References
Genesis 13:5Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
Deuteronomy 8:11Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: + 8.11 Judicia. Quæ per Moysen post legem datam diversis temporibus populo præcepta sunt, quæ in Exodo justificationes appellantur. Et cæremonias. Circumcisionem, ritus sacrificiorum. Unde Ambrosius super Epistolam ad Romanos: Triplex inquit lex est, prima pars de sacramento divinitatis; secunda congruit legi naturali, quæ peccatum interdicit; tertia festorum legis, id est, sabbata, neomeniæ, et circumcisio.
Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Matthew 19:22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
Matthew 27:24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. + 27.24 Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum.
Mark 6:26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: + 6.26 Et contristatus, etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.