Luke 7:5
diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. + 7.5 Gentem nostram. Mystice. Gentilis populus (cujus figuram gestat centurio) non longe habet a domo Jesum, tametsi sub tecto invitare non audet, quia, prope timentes eum salutare ipsius. Qui naturali lege recte utitur, ut bona quæ novit operatur, eo illi qui vere bonus est appropiat. At illis quos errore gentilitatis crimina vinxerant, aptari potest, quod alibi dicitur: Quidam enim ex his de longe venerunt Marc. 8..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he loveth our nation, and he hath built us a synagogue.
In Context
Cross References
1 Kings 5:1Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
2 Chronicles 2:11Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
Galatians 5:6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur. + 5.6 Nam in Christo. His vero qui in Christo Jesu volunt pie vivere, virtutes appetendæ sunt, et vitia fugienda. Media vero quæ inter virtutes et vitia sunt, nec appetenda sunt, nec fugienda, ut circumcisio et præputium, quæ nihil valent in Christo Sed fides. Sine dilectione fides inanis est. Fides cum dilectione Christiani est. Alia est dæmonis. Nam et dæmones credunt et contremiscunt Jac. 2.. Qui qui autem non credunt, tardiores sunt et pejores quam dæmones. Sed multum interest, utrum quis credat ipsum esse Christum, an credat in Christum. Nam ipsum Christum esse dæmones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum.
1 John 3:18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: + 3.18 Filioli, non diligamus, etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, filioli ejusdem patris. Non diligamus verbo, neque lingua. In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sæpe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare. Sed opere. Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia. Et veritate. Si simplici intentione beneficia præstemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.