Luke 9:45
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. + 9.45 At illi ignorabant. Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 16:22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. + 16.22 Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.
Mark 8:32Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum. + 8.32 Et apprehendens. BEDA. Amantis affectu dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Græco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne præsentibus cæteris magistrum videatur arguere.
Mark 9:32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? + 9.32 Capharnaum. HIER. Villa consolationis: congruit prædictæ sententiæ: Occisus die tertia resurget Joan. 12.. Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet. Quid in via, etc. In via tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur, et dum tenetur labitur: et incertum in qua mansione, id est, in qua die finiatur; unde dicit: Qui vult esse primus, etc.
Luke 9:46Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. + 9.46 Intravit autem cogitatio. Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni cœlorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse ædificandam rati sunt; vel, istos tres cæteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse prælatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum cæteris præferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quæstionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.
John 4:33Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? + 4.33 Nunquid aliquis attulit. Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint.
John 12:34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? + 12.34 Et quomodo tu, etc. Quomodo in cruce morietur? Hoc enim eum dixisse putabant quod facere cogitabant. Filium hominis. Quia hoc memoriter tenebant, quod sæpe dixerat se Filium hominis, non quod hic dixisset, si exaltatus fuerit Filius hominis. Quis est iste Filius hominis? Si enim Christus est, manet in æternum. Si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra, id est, morietur in cruce?