Nehemiah 5:13
Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. + 5.13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem, etc. Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo, Amen. Quantum Nehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 27:14Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce:
1 Kings 11:29Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
1 Chronicles 16:36Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum.] Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1
Ecclesiastes 5:5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. + 5.5 Ne dederis os tuum. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuæ peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem. Coram angelo. Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum.