Matthew 19:22
Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But when the young man heard that saying, he went away sorrowful: for he had great possessions.
In Context
Cross References
Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1
Daniel 6:14Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
Matthew 13:22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. + 13.22 Fallacia divitiarum. CHRYSOST. Suffocantur spinis quæ audivimus, non quidem ipsarum spinarum culpa, sed ejus qui illas, etc., usque ad duo quippe vitia inter se opposita in divitiis sunt, unum quod incendit sollicitudinem, et offuscat curis: alterum quod molliores deliciis reddit.
Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
Mark 10:22Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones.
John 19:12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. + 19.12 Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.