Mark 10:37
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
Cross References
1 Kings 22:19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.
Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1
Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.
Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.
1 Peter 1:11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: + 1.11 In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.