Mark 11:20
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. + 11.20 Aridam factam. BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per pœnitentiam liberanda, sicut sæpe factum est, sed omni et æterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in cœlis et patriam in terris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in the morning, as they passed by, they saw the fig tree dried up from the roots.
In Context
19Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
Cross References
Job 8:17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. + 8.17 Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Isaiah 40:24Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
Matthew 15:13At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
Mark 11:14Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. + 11.14 Jam non amplius. ID. Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem æternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum Matth. 25., arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.
Hebrews 6:8proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.