The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 21 › Matthew 21:16

Matthew 21:16

et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? + 21.16 Dixit eis. Non patet calumniæ, non, ait, bene faciunt vel male, vel ætati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturæ confirmat. Infantium et lac. Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non ætate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quæ dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And said unto him, Hearest thou what these say? And Jesus saith unto them, Yea; have ye never read, Out of the mouth of babes and sucklings thou hast perfected praise?

In Context

15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, + 21.15 Mirabilia quæ, etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis.

17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.

Read all of Matthew 21

Cross References

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

Matthew 19:4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: + 19.4 Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.

Mark 2:25Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? + 2.25 Nunquam legistis, etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.

John 11:47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 21:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 21:15Matthew 21Matthew 21:17 →