Mattheum 11:18
Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. + 11.18 Venit enim. Sicut tunc ita et nunc utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cecinimus ad Christum. Hæc est summa. Generatio ista nec plorat cum Joanne plorante, neque gaudet cum Christo gaudente. Nec mirum si duplicem viam salutis contemnunt, cum et jejunium et saturitatem petitur spernunt; si jejunium placet, cur Joannes displicet? si saturitas, cur Filius hominis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For John came neither eating nor drinking, and they say, He hath a devil.
In Context
Cross References
Jeremiah 15:17Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. + 15.17 Non sedi, etc. HIER. Hebræi arbitrantur hæc ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quæ opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum. A facie manus tuæ. ORIG. Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quæ superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, æternis adhuc suppliciis adjicit. Solus sedebam. GREG., Moral., lib. 4, c. 35. Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quæ minaris, æterna supplicia formido.
Jeremiah 29:26Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem:
Matthew 3:4Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre. + 3.4 Ipse autem Joannes. Qui pœnitentiam prædicat, habitum pœnitentiæ prætendit. In eo vilitas vestis et cibi laudatur, quorum usus in divite arguitur. Ipse autem Joannes in semetipso erudit pœnitentes, et formam vitæ exhibet in deserto habitans, de locustis vivens, pilos cameli vestiens. Servus Dei non debet habere vestimentum ad decorem vel ad delectationem, sed tantum ad tegendam nuditatem. Inde Joannes pilis vestiebatur.
Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.
John 8:48Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? + 8.48 Nonne, etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.
Acts 26:24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. + 26.24 Multæ te. RAB. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant. Ad insaniam, subaudi mutabilitatis; vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum, quam annuntiat.