The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:47

Mark 9:47

ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if thine eye offend thee, pluck it out: it is better for thee to enter into the kingdom of God with one eye, than having two eyes to be cast into hell fire:

In Context

46Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

48Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. + 9.48 Omnis enim igne. Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare. Omnis enim igne, mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Hæc secundum legem in hostiis fiebant quæ in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri præceptum est. Omnis victima sale salietur. Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam, etc., usque ad dilectos et proximos nobis abnegare. Omnis victima sale salietur. HIER. Victima genus humanum, quod hic sapientiæ sale vel ratione salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis, et mater vermium hic consumitur, et post purgatorio igne examinabitur.

Read all of Mark 9

Cross References

Job 31:1[Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. + 31.1 Pepigi fœdus cum oculis meis. GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitæ suæ historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Pepigi fœdus cum oculis meis. Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quæ non licet concupisci.

Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.

Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.

Mark 9:43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.

Galatians 4:15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. + 4.15 Ubi est ergo, etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset. Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:46Mark 9Mark 9:48 →