Matthew 18:9
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
Matthew 19:17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. + 19.17 Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.
Mark 9:47ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Acts 14:22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
Revelation 21:27Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. + 21.27 Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere præsumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.