Romans 9:1
Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: + 9.1 Veritatem dico. Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico. AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I say the truth in Christ, I lie not, my conscience also bearing me witness in the Holy Ghost,
In Context
2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
Cross References
Romans 2:15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, + 2.15 Opus legis. Est fides, quam ultro habent in cordibus, id est, intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur.
2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit
2 Corinthians 11:10Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. + 11.10 Est veritas. HIER. Sicut Christus semel statuit, nec negavit, necesse est ut etiam ego non mentitus ita faciam. Ut in quo gloriantur. Gloriantur in accipiendo, sed me non accipiente, non accipient. Nam ejusmodi, etc. Inveniantur sicut et nos. Id est, similes nobis. In quo, id est, in hoc quod glorientur se esse similes nobis.
2 Corinthians 12:19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. + 12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.
Philippians 1:8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. + 1.8 Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.
1 Timothy 1:5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. + 1.5 Finis autem. In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti. Dicitur præcepti, pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.