Matthew 25:4
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the wise took oil in their vessels with their lamps.
In Context
3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
Cross References
Psalms 45:7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. + 45.7 Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis. 1
John 1:15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. + 1.15 Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.
Romans 8:9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. + 8.9 Si tamen. Ambigue loquitur, quia nondum sunt perfectæ fidei, sed spes est perficiendi. Spiritus Dei. Spiritus Christi, quia idem est Spiritus Dei et Spiritus Christi.
Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..
1 John 2:27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. + 2.27 Sed sicut unctio ejus. Id est Spiritus sanctus, cujus sacramentum est in unctione visibili; vel intelligitur unctio charitatis quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quæ ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.