The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:23

Matthew 7:23

Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. + 7.23 Nunquam novi vos. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. Qui operamini iniquitatem. Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And then will I profess unto them, I never knew you: depart from me, ye that work iniquity.

In Context

22Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? + 7.22 Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.

24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.

Read all of Matthew 7

Cross References

Psalms 5:5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. + 5.5 Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint. 1

Matthew 25:12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.

Luke 13:25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.

John 10:14Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. + 10.14 Ego sum pastor. Post culpam ficti, iterum formam veri pastoris opponit. Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus. Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt.

2 Timothy 2:19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. + 2.19 Cognovit Dominus qui sunt ejus, etc. Id est, amat et defendit præscitos suos. In hoc notatur præscientia, qua quos præscivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est prædestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:22Matthew 7Matthew 7:24 →