2 Timothy 2:19
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. + 2.19 Cognovit Dominus qui sunt ejus, etc. Id est, amat et defendit præscitos suos. In hoc notatur præscientia, qua quos præscivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est prædestinavit, vocavit, justificavit, glorificavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.
Psalms 37:18Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. + 37.18 Paratus sum. ID. Sciens me deliquisse. Dolor, quia deliquit: impius se defendit; justus contra se irascitur. 1
Psalms 125:1Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. + 125.1 Canticum graduum Salomonis. CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis, quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus. ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat. 1
Proverbs 10:25Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. + 10.25 Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.