Matthew 9:14
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? + 9.14 Discipuli autem tui non jejunant. Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 20:6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
Matthew 11:2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, + 11.2 Joannes autem. Et dum Christus prædicaret, etc., usque ad quis ordinem rei gestæ teneat, non apparet.
Mark 2:18Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? + 2.18 Et erant discipuli. ID. Alii evangelistæ dicunt pharisæos et discipulos Joannis hoc quæsivisse. Hic videtur dicere, quod alii quæsierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisæis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.
Luke 18:9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
John 4:1Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes + 4.1 Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitæ; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquæ et verbo vitæ Ephes. 5..