Numbers 29:25
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Cross References
Numbers 29:11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
Acts 13:43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. + 13.43 Et colentium. ID. Bene legitur colentium Deum, sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti.
Galatians 2:5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: + 2.5 Neque ad horam. Nec ad horam cessit, qui nunquam cessit. Quod si aliquando cessit, quomodo nec ad horam? Cur etiam propter falsos fratres, si per se facturus erat? Cessit ergo propter illos: quod per se non faceret: humilians se legi, circumciso Timotheo ut dolus et scandalum Judæorum cessaret, qui parati erant commovere tumultum et seditionem, si illum filium Judææ incircumcisum susciperet, et episcopum ordinaret.
2 Thessalonians 3:13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. + 3.13 Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.
Hebrews 10:39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. + 10.39 Nos autem, etc. Id est, non sumus filii paganorum, sed prophetarum fidelium.