Philemonem 1:17
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If thou count me therefore a partner, receive him as myself.
In Context
Cross References
Matthew 12:48At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? + 12.48 Quæ est mater mea? Non recusat obsequia matris, sed præfert ministeria Patris: fratres non contemnit, sed opus spirituale præfert cognationi, ut et nos carni spiritum præferamus. Unde: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus Matth. 10.. Ecce mater mea, etc. Hi sunt mater mea, qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres, qui faciunt opera Patris mei. Fratres et soror credendo, mater prædicando.
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.
2 Corinthians 8:23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. + 8.23 Sive. Vel sive per patres vestros apostolos Ecclesiarum ad gloriam Dei, id est quod ipsi sunt apostoli Ecclesiarum, hoc est gloriæ Dei Christi, id est ad gloriam Christi: quia in eis non hominum, sed Christi gloria est.
Philippians 1:7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. + 1.7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.
Philemon 1:10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, + 1.10 Obsecro te. Magnum est non de humili, sed de sublimi, si se inclinat et obsecrat. Senex. Seni magis ætatis similitudine debet obsequi.
Hebrews 3:1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: + 3.1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.