The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 2 › Philippians 2:26

Philippians 2:26

quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he longed after you all, and was full of heaviness, because that ye had heard that he had been sick.

In Context

25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:

27Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

Read all of Philippians 2

Cross References

2 Samuel 13:39Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. + 13.39 Cessavitque. In Hebræo, cessavit rex exire post Absalom. Perhibetur enim David exire voluisse post Absalom, ut revocaret eum, sed putans quia quoties eum videret, mortem Amnon ad memoriam reduceret, cessavit exire.

Job 9:27Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. + 9.27 Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc.

Proverbs 12:25Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur. + 12.25 Mæror in corde, etc., quia necesse est ut prius peccatorem mœror pœnitentiæ salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datæ reconciliationis sermo lætificet vel reficiat. Qui negligit damnum, etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?

Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

John 11:35Et lacrimatus est Jesus.

Romans 1:11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: + 1.11 Desidero enim. Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 2:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 2:25Philippians 2Philippians 2:27 →