Apocalypsis 14:13
Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. + 14.13 Opera. Id est mercedes operum quæ sequuntur. Quasi: Dum in mundo erant, majores tribulationes ad majorem coronam ingruebant: unde adeo abjecti reputabantur, sed jam nihil patientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 4:1[Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, + 4.1 Verti me ad alia. Plenius hunc locum David in psalmo LXXII, et Jeremias in suo volumine prosequuntur.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.
Matthew 25:35esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
Luke 16:25Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: + 16.25 Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.
1 Corinthians 15:18Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.