Apocalypsis 4:2
Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in cælo, et supra sedem sedens. + 4.2 Statim fui. Non repugnavi, sed abjeci curam totius terrenitatis. Et ecce sedes. In quibus sedet Deus et judicat, et etiam subditos quorum quidam ita sunt apti, ut competenter Deus sedeat et requiescat in eis. Sedens. Christus supra dicebatur inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est judicans merita singulorum, de quo digne facit hic memoriam, quos hortatus est ad pugnam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: + 22.19 Vidi Dominum, etc. RAB. Solium Domini angelicæ potestates, quarum mentibus Deus præsidens inferius cuncta disponit. Exercitus cœli ministrantium angelorum multitudo: dextera pars angelorum electa, sinistra pars reproba. Neque enim dextera concluditur Deus, neque sinistra: qui ita est intra omnia, ut sit et extra. Sed quomodo mali de exercitu cœli? Quia quamvis ab æthereo cœlo pulsi, adhuc tamen in æreo demorantur cœlo; unde Paulus: Contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.. Omnis exercitus assistit Deo, quia et voluntas electorum spirituum divinæ deseruit potestati, et reproborum sensus suæ serviens malitiæ, judicio Omnipotentis obtemperat.
Jeremiah 17:12Solium gloriæ altitudinis a principio, locus sanctificationis nostræ.
Ezekiel 1:28velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
Ezekiel 10:1Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Hebrews 8:1Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis, + 8.1 Capitulum. CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. Talem habemus. Hic incipit capitulum; et finit ibi: Deus et non homo. In cœlis. Vel super materiales cœlos. Vel, super thronos et dominationes.
Revelation 3:21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. + 3.21 Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.