Romanos 1:23
Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. + 1.23 Et mutaverunt. AUG., epist. CXIX, c. 6, ad Januarium. Hic damnat simulacra impiorum. Alii terram, alii solem et hujusmodi venerabantur. In similitudinem imaginis. Exaggerat stultitiam ad cumulum hebetudinis ostendendum. Hominis et volucrum, etc. Mos fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum, ut Romuli, Jovis, et aliorum, maxime ab adventu Ænææ in Italiam. Volucrum autem et quadrupedum et serpentium, ex quo Alexandria ab Augusto victa est et Romæ subjugata. AMBR. Primi enim Babylonii Deum vocaverunt figmentum Belis, etc., usque ad et volucres quia coracina sacra habent pagani. AUG., lib. VII de Civit. Dei, c. 33. Per hanc (Christi) religionem unam et veram, potuit aperiri deos gentium esse immundissimos dæmones sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum, deos se putari cupientes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:8Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.
Psalms 115:5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. + 115.5 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: O Domine, quia ego, etc. 1
Isaiah 40:18[Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
Isaiah 44:13Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
Ezekiel 8:10Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum:
Romans 1:25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. + 1.25 Quia commutaverunt. Exsequitur latius per partes culpam et pœnam, ut comparet. Quia commutaverunt. Ostendit per partes mutasse gloriam Dei, scilicet quod Deum putaverunt, qui non erat, et coluerunt et servierunt creaturæ potius quam Creatori. Et exsequitur partes immunditiæ, quod feminæ in feminas, masculi in masculos: in quibus comparat pœnam culpæ, ut sicut contra naturam creantem peccaverunt, ita in natura propria punirentur, unde concludit: Et mercedem. Commutaverunt veritatem. AMBR. Nomen Dei qui est verus, dederunt his qui non sunt dii. AUG. Veritas creaturæ a Deo est, sed non Deus, quam illi in mendacium converterunt, creaturas tanquam Creatorem colentes. Et coluerunt, etc. Sed ne dicant, non colo simulacra, sed res eorum, ut solem, addit: Et servierunt creaturæ. Hic damnat quæ in simulacris intelligebant. Amen. Quasi dicat: Verum est, quod Deo vero benedictio est in sæcula: diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem. Ideo quod illi dicunt, est falsitas.