The Bible Software
bible.softwareRomanosRomanos 3 › Romanos 3:27

Romanos 3:27

Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. + 3.27 Exclusa est. Sive glorificationem dixerit laudabilem quæ in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista: Ut excludanturii qui probati sunt Psal. 67., etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Where is boasting then? It is excluded. By what law? of works? Nay: but by the law of faith.

In Context

26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. + 3.26 In sustentatione. Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.

28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. + 3.28 Justificari hominem. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus. Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.

Read all of Romanos 3

Cross References

Ezekiel 16:62Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus:

Zephaniah 3:11In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.

Luke 18:9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

Romans 2:17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, + 2.17 Si autem tu, etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia.

Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.

Romans 7:21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: + 7.21 Invenio igitur. Dixerat legem bonam, naturam bonam quæ idem vult et ei consentit: hic adjungit bonam legem bonæ naturæ adjutricem; et tamen exterior homo conjuncta illa duo vincit: ut homo per neutrum posse evadere videns, obnoxius sit gratiæ. Volenti. Tantum: quia perficere non possum, quia malum rationi prope est, insidians in carne est quasi ad januas animæ, et aliud cogit facere, quam vult homo et lex.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romanos 3:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romanos 3:26Romanos 3Romanos 3:28 →