The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 8 › Canticum Canticorum 8:12

Canticum Canticorum 8:12

Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. + 8.12 Mille tui pacifici. Pretium perfectum quidquid habet. Per mille, perfectio; per argentum, omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. Mille, etc. Eadem perfectio quæ per mille significatur, etiam per centum notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet ducenti, quam si diceret duo millia. Mille, etc. Idem est argentei et pacifici: quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My vineyard, which is mine, is before me: thou, O Solomon, must have a thousand, and those that keep the fruit thereof two hundred.

In Context

11Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. + 8.11 Tradidit eam custodibus. Sequitur vox ipsius pacifici, quæ ostendit, quantam curam habeat de hac vinea, et quid sua relinquentibus in æternum conservet, et quid singularis præmii doctoribus ejus disponat.

13Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. + 8.13 Quæ habitas in hortis. Ecclesia, vel quælibet fidelis anima, in hortis habitat; quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe est spes hujus mundi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festinatione arescunt: Quæ ergo in hortis habitat, oportet ut sponsum vocem suam audire faciat, id est in tantum bona prædicationis emittat in quantum ille delectatur, quem desiderat; quia amici auscultant, videlicet omnes electi, qui ut ad cœlestem patriam reviviscant, verba vitæ audire desiderant. Quæ habitas. Et quandoquidem unicuique apud me reservatur pro meritis præmium, et duplex retributio doctoribus: ergo dum adest tempus merendi, dum differtur dies nuptialis, quantum valet unusquisque, in cultura hujus vineæ persistat. Amici. Id est angeli, quos adjutores tibi dedi; et spiritus justorum, qui jam cum Deo sunt, et pro fratribus orant. Fac me audire. Exigo a te ut habites, nullo tumultu discessura; postea etiam exigo ut vocem tuam me audire facias.

Read all of Canticum Canticorum 8

Cross References

Proverbs 4:23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. + 4.23 Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus æstimatur vitæ.

Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

1 Corinthians 6:20Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. + 6.20 Et portate Deum. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.

1 Thessalonians 2:19Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? + 2.19 Quæ est, etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. Aut corona gloriæ. Si modo gloria, quid apud verum judicem?

1 Timothy 5:17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. + 5.17 Qui bene. De honore presbyterorum hic agit, quasi dicat: Illud quod dixi de viduis observa: et hoc etiam præcipe de presbyteris, ut presbyteri, qui bene præsunt vita et doctrina, digni habeantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 8:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 8:11Canticum Canticorum 8Canticum Canticorum 8:13 →