The Bible Software
Psalmorum · Vulgata Clementina

Psalmorum 76

1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus.

3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

4Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;

6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

9De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

12Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.

← Psalmorum 75Read In The App, Free →Psalmorum 77 →

Study Psalmorum 76

KJVMatthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Reina-Valera (Español)Bíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)

All Chapters

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150