The Bible Software
bible.software1 Corinthians1 Corinthians 7 › 1 Corinthians 7:21

1 Corinthians 7:21

Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere. + 7.21 Servus, etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii. Magis utere. Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc sæculo, tanto magis exaltabitur in futuro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Art thou called being a servant? care not for it: but if thou mayest be made free, use it rather.

In Context

20Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. + 7.20 Unusquisque in ea. Hoc ad eas conditiones vel vitæ consuetudines respicit, quæ nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.

22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. + 7.22 Libertus. Quia ereptus a peccatis, quæ servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se præponat.

Read all of 1 Corinthians 7

Cross References

Luke 10:40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. + 10.40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.

Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:

Galatians 3:28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Philippians 4:11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. + 4.11 Non quasi. Non propter se, sed profectum eorum gaudet.

1 Timothy 6:1Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. + 6.1 Quicunque. Sciendum est quosdam prædicasse communem omnibus in Christo libertatem. Quod de spirituali libertate utique verum est, non de carnali, ut illi intelligebant: ideo contra eos hic loquitur Apostolus, jubens servos dominis suis esse subditos. Ne exigant servi quod de Hebræis dicitur, ut sex annis serviant, et gratis dimittantur liberi, quod mysticum est.

1 Peter 2:18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. + 2.18 Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Corinthians 7:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Corinthians 7:201 Corinthians 71 Corinthians 7:22 →