The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:6

Thessalonicenses i 5:6

Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore let us not sleep, as do others; but let us watch and be sober.

In Context

5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. + 5.5 Filii lucis. Fides est lux quæ facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebræ sunt infidelitas, nox habitus vitiorum. Non sumus noctis neque tenebrarum, etc. Id est, in præsentibus non torpeamus, sed vigilet mens attendens hæc caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitæ æternæ in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent. Induti loricam, etc. Sicut lorica munit vitalia, ita fides et charitas nos contra appetitum terrenorum.

7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

Read all of Thessalonicenses i 5

Cross References

Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.

Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.

Matthew 24:42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.

Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.

Matthew 26:40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

Mark 13:37Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 5:5Thessalonicenses i 5Thessalonicenses i 5:7 →